EXOTERICA Scripta

EXOTERICA Scripta
EXOTERICA Scripta
acroamaticis opposita, dicta olim trivialia, et omnibus obvia, a quibus nemo arcebatur: οἱ ἔξωθεν λόγοι Themistio, ἐγκύκλια φιλοσοφήματα et ἐγκύκλιοι λόγοι. Arstot. de Caelo l. 1. ac Ethic l. 3. ἐξωτεροι λόγοι eidem Polit. l. 3. Solebant enim non Theologisolum, sed et Philosophi vett. quaedam tradere τοῖς ἔξω iis sc. quibus nondum patebat thesaurus interior, alia τοῖς μεμνημένοις, iis qui legitime initiati erant et consignati: quorum illa Ε᾿ξωτερικὰ. Haec Α᾿κροαματικὰ seu Ε᾿σωτερικὰ appellata. Cic. de Finib. l. 5. De summo autem Bonis, quia duo genera librorum sunt: unum populariter scriptum, quod Ε᾿ξωτερικὸν appellabant: alterum limatius, quod in commentariis reliquêrunt. Sic in Pythagorae familia, quosdam fuisse Α᾿κούοντας, alios εν ἀκοῤῥητῳ διδασκομένους, quibus viz. Philosophiae arcana in interiori thesauro aperebantur docet Origenes c. Celsum l. 1. Vide quoque supra Acroamatici libri.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”